ALIOHAR Arabibus matgaritum per excellentiam dicitur

ALIOHAR Arabibus matgaritum per excellentiam dicitur
ALIOHAR Arabibus matgaritum per excellentiam dicitur
nam omnes gemmas vocant Iohar. Quae vox plane e Latino detorta est, Iocarium et Iocale. Etenim hodieque Iocalia, Galli vocant supellectilem omnem gemmariam, quâ mulieres oblectantur,
inde Iocalia et Iocaliarii gemmorii. Certe Latini veteres Ioculum dixêre id omne, ex quo aliquis voluptatem caperet, et in quo maxime acquiesceret, Graeci παίγνιον. Vitruv. l. 4. c. 1. Post sepulturam eius, quibus ea viva Ioculis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum, etc. Salmas. ad Solin. p. 1123.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”